- ARTESIA
- ARTESIAComitatus Galliae Belgicae; sedes eorum populorum, qui, Caesari, Atrebates dicti sunt: nomen Artesiae recens est a voce Arras, qua nunc Metropolis huius regionis nuncupatur, quasi Arratesia, per syncopen extritâ syllabâ formatum vulgo Artios. Regio, olim a Caesare reliquis Belgicae Galliaeque populis adiecta est. A temporibus Caroli M. subfuit regno Austrasiae, concessaque est dotis locô, a Carolo Calvo, Iudithae filiae, quae nupsit Balduino I. Flandriae Comiti. Dein a Philippo Augusto in Comitatum evecta, huius filio Ludovico cessit, a quo pervenit ad Robertum, fratrem Ludovici IX. Ita a Flandria avulsa fuit, usque ad Ludovicum de Male, qui Margaretae Francicae, matri suae, successit. Post mortem Caroli Burgundiae Ducis, illam Ludovicus X I. vindicavit. Dein beneficiô pacis inter Carolum V. Imperatorem ac Franciscum prim um Franciae Regem, victum captumque A. C. 1529. initae una cum Flandria et Tornaco, Hispanici iuris facta est. Nunciterum fere tota sub dominio Francorum, pace ad Pyrenaeos, Anno 1660. initâ. Fines eius nunc sunt, versus Orientem partim Flandria Gallica, partim Cameraci territorium: ab occasu Picardia est, ut et a meridie: ex adversa parte. Lizâ flumine, foslâque, quam novam vocant, a Flandris separatur. Metel. etc. Vide Atrebates.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.